- CONSEPTUM
- CONSEPTUMlocus quispiam munitus, ubi Potitii Herculi lacrificare consueverunt. Solin. c. 1. Nic. Lloydius. Locus sic habet; Suo quoque Numini idem Hercules instituit aram, quae maximaapud Pontifices habetur, cum se ex Nicostrata Euandri matre, quae a vaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: Conseptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios. Graece περίβολος, proprie fuit certus agri modus, circum Templa vacans, vitibus aut arboribus consitus et murô clausus, Deoque, cuius id Templum erat, dicatus ac Sacerdotum usibus proficients. Περίβολον τȏυ νεὼ Auctores Graeci frequenter dicunt. Aelian. Hist. Anim. l. 17. c. 47. Οὐκοῦν ἐν τῷ νεὼ περιβόλῳ τιθάςςους ὄρνιθας πολλοὺς τρέφεςθαί φησι, uti Latini Templi conseptum. Appuleius, l. 11. Aedibusque conductis intra conseptum Templi Larem temporarium mihi constituo. Et Arnob. l. 6. Darius et Immanarchus fratres, in Eleusino consepto, quod civitati subiectum est, h. e. in Templi Cereris Eleusinae consepto, quod τȏυ Ε᾿λευσινίου περίβολον vocat Clemens. Idque sine tecto. Festus, Sacella dicuntur, loca Diis sacrata, sine tecto. Idem autem Conseptum et Sacellum. Sed apud Solin. loc. cit. idem quod templum vel aedes: quomodo et Sacellum nonnumquam sumitur. Sic Graeci περίβολον, pro ipso Templo, plerumque ponunt, et νεὼν περιβαλέςθαι, Templum inaedificare, vocant. Aliquando tamen Conseptum et sine templo. Unde apud Pausaniam, l. 2. legimus, in agro Thebano, fuisse περίβολον τῆς ὁδου τε οὐ μέγαν καὶ κίονας εν αὐτῷ, h. e. ut reddi Salmasius, Sacellum in via non magnum, et columnas in co: ubi tamen nec Templum eiusfuit, nec Oracula reddebantur. Nempe in loco illo tertâ absorptum esse Amphiaraum existim^runt Thebani, quem proin locum murô sepire et columnis ornare consecratumque habere voluêre. Sed et locis fulguritis, Conseptum cirumdatum. Varro de Lacu Curtio in medio Foro, Aelius et Lutatius scribunt, cum locum esse Fulguritum et ex Senatusconsulto septum esse, idque factum esse a Curtio Consule. Intra cuiusmodi conseptum ara erigebatur, ut videre est hîc, in vocibus Bidental et Puteal. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solinum passim, inprimis, p. 10. et 1141. Occasio vero huiusmodi Conseplis paganorum, uti cacozelia illorum nemmi ignota, e Sacris: Ita emm de Deo, cum in monte Sinai Legem populo suo datutus erat, legimus Exod. c. 19. v. 10. et seqq. Edixit Iehova Moschi --- Pones terminum huic populo circumquaque, dicendo, cavete vobis, ne ascendatis in hunc montem, attingatisve finem eius: quidquid tetigerit hunc montem, omnino morte afficitor. Et v. 21. Edixitque Iehova Moschi, descende contestare hunc populum, ne perrumpant terminum, ascendendo ad Iehovam videndi animo, ut non cadant ex co multi. Sic ergo et Simia Dei facerrimis suis sacris, quae inter Gentiles instituit, religionem circumdare conseptis tablibus seu περιβόλοις, conata est. Vide insignem Dilherri Tractatum de Cacozelia Gentilium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.